monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 84, 3
Dum essem iuvenis, miro discendi ferebar ardore, nec iuxta quorumdam praesumptionem, ipse me docui. Apollinarium Laodicenum audivi Antiochiae frequenter, et colui; et cum me in sanctis Scripturis erudiret, nunquam illius contentiosum super sensu dogma suscepi. Iam canis spargebatur caput, et magistrum potius quam discipulum decebat. Perrexi tamen Alexandriam, audivi Didymum: in multis ei gratias ago. Quod nescivi, didici: quod sciebam, illo docente, non perdidi. Putabant me homines finem fecisse discendi. Veni rursum Ierosolymam et Bethleem. Quo labore, quo pretio Baraninam nocturnum habui praeceptorem! Timebat enim Iudaeos, et mihi alterum exhibebat Nicodemum . Horum omnium frequenter in opusculis meis facio mentionem. Certe Apollinarii et Didymi inter se dogma contrarium est. Rapiat me ergo utraque turma diversum altrinsecus, quia magistrum utrumque confiteor. Si expedit odisse homines, et gentem aliquam detestari, miro odio adversor circumcisos. Usque hodie enim persequuntur Dominum nostrum Iesum Christum in synagogis Satanae. Obiiciat mihi quispiam, cur hominem Iudaeum habuerim praeceptorem? Et audet quidam proferre litteras meas ad Didymum, quasi ad Magistrum? Grande crimen discipuli, si hominem eruditum et senem magistrum dixerim. Et tamen volo inspicere ipsam Epistulam, quae tanto tempore in calumniam reservata est. Nihil praeter honorem et salutationem continet. Inepta sunt haec et frivola. Arguite potius ubi haeresim defenderim, ubi pravum Origenis dogma laudaverim. In lectione Isaiae , in qua duo Seraphim clamantia describuntur, illo interpretante Filium et Spiritum Sanctum, nonne ego detestandam expositionem in duo Testamenta mutavi? Habetur liber in manibus, ante viginti annos editus. Tot opuscula mea, et maxime Commentarii, iuxta opportunitatem locorum gentilem sectam lacerant. Quod autem opponunt, congregasse me libros illius, super cunctos homines: utinam omnium Tractatorum haberem volumina, ut tarditatem ingenii, lectionis diligentia compensarem. Congregavi libros eius, fateor; et ideo errores non sequor, quia scio universa quae scripsit. Credite experto, quasi Christianus Christianis loquor: Venenata sunt illius dogmata, aliena a Scripturis sanctis, vim Scripturis facientia. Legi, inquam, legi Origenem; et si in legendo crimen est fateor; et nostrum marsupium Alexandrinae chartae evacuarunt. Si mihi creditis, Origenistes nunquam fui; si non creditis, nunc esse cessavi. Quod si nec sic adducimini ad fidem, compellitis me ad defensionem mei, contra amasium vestrum scribere: ut si non creditis neganti, credatis saltem accusanti. Sed libentius mihi erranti creditur, quam correcto. Nec mirum, putant enim me suum esse συμμύστην, et propter animales et luteos nolle palam dogmata confiteri. Ipsorum enim decretum est, non facile margaritas ante porcos esse mittendas, nec dandum sanctum canibus , et cum David dicere: Abscondi in corde meo eloquia tua, ut non peccem tibi . Et in alio loco super iusto: Qui loquitur, inquit, veritatem cum proximo suo , id est, cum his qui domestici fidei sunt. Ex quo volunt intelligi, nos qui necdum initiati sumus, debere audire mendacium: ne parvuli atque lactentes solidioris cibi edulio suffocemur. Quod autem periuriorum atque mendacii inter se orgiis foederentur, sextus Stromateon liber (in quo Platonis sententiae nostrum dogma componit) planissime docet.